- TRAJANA Columna
- TRAJANA ColumnaScriptorum monumentis et antiquis nummis celebrata, in medio Foro Traiani sita fuit hodieque apparet. Fuit autem inter coeterea Caesarum opera Traiani Forum maxime admirandum, ut Cassiodorus testatur, cum ait: Traiani Forum vel sub assiduitate videre miraculum est. Unde apud Amm. Marcellinum Imperator Constantinus, singularem sub omni caelo structuram admiratus, haerebat attonitus per giganteos contextus mentem circumserens. Aedificatum a Traiano, post bellum Dacicum per Apollodorum Architectum, postea ab Hadtiano per livorem occisum, ex pecunia, quae ex venditione praedae percepta erat: In quo arcus Triumphales, ob superatos Dacos Sarmatasque, porticus amplissimae, statua Imperatoris columnis altissimis superposita, prae coeteris vero Cochlis columna erat marmorea a Senatu P. Q. Rom. Traiano erecta, quam Auctores hôc pactô deseribunt. Caelatae sunt in circuitu res gestae Caes. Traiani bellô Dacicô, aliisque expeditionibus militaribus: alta est pedes 128. basis habet pedes 12. lapidibus structa est 24. tantae vastiatis, ut opus videatur non ab hominibus, sed a gigantibus profectum. Singuli lapides gradus 8. continent, per quos ascenditur. Lumen praebent fenestellae 44. Nihil usquam terrarum admirabilius, nihil magnificentius. Erecta autem est, quemadmodum Inscriptio ostendit, ad declarandum; quantae altitudinis mons et locus tantis operibus fuerit egestus; A. Preyelius, Sinâ et Europa, c. 17. Vide quoque Iac. Oiselium ICtum, Not. ad A. Gellium, l. 13. c. 24. et plura supra, voce Columna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.